monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 18
De colore [inquit] quaeritur, quo uti debeat is, qui pro Flaminino dicit. quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANUS sed iis quae obiciuntur responsurum.